monumenta.ch > Plinius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 2
{I} Quae fuerit origo et a quibus initiis in tantum admiratio haec exarserit, diximus quadamtenus in mentione auri anulorumque. fabulae primordium a rupe Caucasi tradunt, Promethei vinculorum interpretatione fatali, primumque saxi eius fragmentum inclusum ferro ac digito circumdatum: hoc fuisse anulum et hoc gemmam. -